Salmos 77
Vulgata Latina (Latin) ›1intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
2aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
8ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo