Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 145

Vulgata Latina (Latin)

1alleluia Aggei et Zacchariae (145-2) lauda anima mea Dominum

2laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero

4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis

7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

WhatsApp