Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 141

Vulgata Latina (Latin)

1intellectus David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

3effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

5considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

WhatsApp