Salmos 13
Vulgata Latina (Latin) ›1in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non est usque ad unum;
2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum
3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum;
4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;
6quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est