Salmos 113
Vulgata Latina (Latin) ›1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam