Salmos 104
Vulgata Latina (Latin) ›1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum