Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Salmos 10

Vulgata Latina (Latin)

1in finem psalmus David

2in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer

3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

4quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit

5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum

6Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

8quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

WhatsApp