Biblia
Entrar Crear cuenta

Esquema de color

Tamaño de letra

Hechos 14

Vulgata Latina (Latin)

1factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo

2qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres

3multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

4divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis

5cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos

6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem

7et ibi evangelizantes erant

8et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat

9hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret

10dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat

11turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

12et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi

13sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare

14quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes

15et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

16qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas

17et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

18et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent

19supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse

20circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben

21cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

22confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

23et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

24transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam

25et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam

26et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt

27cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei

28morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

WhatsApp